Credits
PERFORMING ARTISTS
Emmanuel Music Nederlands
Performer
COMPOSITION & LYRICS
Bas Suijkerbuijk
Songwriter
Lyrics
Adóro te devóte, látens Déitas
Quæ sub his figúris, vere látitas
Tibi se cor meum totum súbjicit
Quia, te contémplans, totum déficit
Visus, tactus, gustus, in te fállitur
Sed audítu solo tuto créditur
Credo quidquid díxit Dei Fílius
Nil hoc verbo veritátis vérius
In cruce latébat sola Déitas
At hic látet simul et humánitas
Ambo támen crédens átque cónfitens
Peto quod petívit latro pœnitens
Plagas, sicut Thomas, non intúeor
Deum támen meum te confíteor
Fac me tibi sémper mágis crédere
In te spem habére, te dilígere
O memoriále mortis Dómini
Panis vivus, vitam præstans hómini
Præsta meæ menti de te vívere
Et te illi semper dulce sápere
Pie pellicáne, Jesu Dómine
Me immúndum munda tuo sánguine
Cujus una stilla salvum fácere
Totum mundum quit ab ómni scélere
Jesu, quem velátum nunc aspício
Oro fíat illud, quod tam sítio
Ut, te reveláta cernens fácie
Visu sim beátus tuæ glóriæ
Amen
Written by: Bas Suijkerbuijk