Στίχοι

Te Deum laudámus Te Dominum confitémur Te ætérnum Patrem Omnis terra venerátur Tibi omnes Ángeli Tibi cæli et univérsæ potestátes Tibi Chérubim et Séraphim Incessábili voce proclámant Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth Pleni sunt cæli et terra Majestátis glóriæ tuæ Te gloriósus Apostolórum chorus Te Prophetárum Laudábilis númerus Te Mártyrum candidátus Laudat exércitus Te per orbem terrárum Sancta confitétur Ecclésia Patrem imménsæ majestátis Venerándum tuum verum Et únicum Fílium Sanctum quoque Paráclitum Spíritum Tu Rex glóriæ, Christe Tu Patris sempitérnus es Fílius Tu ad liberándum susceptúrus hóminem Non horruísti Vírginis úterum Tu, devícto mortis acúleo Aperuísti credéntibus regna cælórum Tu ad déxteram Dei sedes In glória Patris Judex créderis Esse ventúrus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni Quos pretióso sánguine redemísti Ætérna fac Cum sanctis tuis in glória numerári Salvum fac pópulum tuum, Dómine Et bénedic hæreditáti tuæ Et rege eos Et extólle illos usque in ætérnum Per síngulos dies Benedícimus te Et laudámus nomen tuum in sǽculum Et in sǽculum sǽculi Dignáre, Dómine, die isto Sine peccáto nos custodíre Miserére nostri, Dómine Miserére nostri Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos Quemádmodum sperávimus in te In te, Dómine, sperávi Non confúndar in ætérnum
Writer(s): Cantus Gregorianus Lyrics powered by www.musixmatch.com
instagramSharePathic_arrow_out