Dari
PERFORMING ARTISTS
Westminster Abbey Choir
Choir
James O'Donnell
Chorus Director
COMPOSITION & LYRICS
Sir Charles Villiers Stanford
Composer
Lirik
Magnificat anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus in Deo, salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel, puerum suum,
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham, et semini eius in saecula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, nunc est, et erit
in saecula saeculorum. Amen.
Written by: Sir Charles Villiers Stanford