album cover
O Ecclesia
11
Classical
O Ecclesia è stato pubblicato il 1 gennaio 1998 da Musical Concepts come parte dell'album Hildegard von Bingen: Luminous Spirit
album cover
Data di uscita1 gennaio 1998
EtichettaMusical Concepts
Melodicità
Acousticità
Valence
Ballabilità
Energia

Crediti

PERFORMING ARTISTS
Rosa Lamoreaux
Rosa Lamoreaux
Soprano
Hesperus
Hesperus
Ensemble
Tina Chancey
Tina Chancey
Vielle
Scott Reiss
Scott Reiss
Recorder
COMPOSITION & LYRICS
Hildegard von Bingen
Hildegard von Bingen
Composer
Rosa Lamoreaux
Rosa Lamoreaux
Translation
PRODUCTION & ENGINEERING
Hildegard von Bingen
Hildegard von Bingen
Cover Art
Tina Chancey
Tina Chancey
Producer
Charlie Pilzer
Charlie Pilzer
Editing Engineer
Mark Huffman
Mark Huffman
Engineer
Thomas Radcliffe
Thomas Radcliffe
Photography

Testi

O Ecclesia, oculi tui similes saphiro sunt
Et aures tue monti Bethel
Et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris
Et os tuum quasi sonus
Aquarum multarum
In visione vere fidei
Ursula filium dei amavit
Et virum cum hoc seculo reliquit
Et in solem aspexit
Atque pulcherrimum iuvenem vocavit, dicens:
In multo desiderio desideravi ad te venire
Et in celestibus nuptiis tecum sedere
Per alienam viam ad te currens
Velut nubes que in purissimo aere
Currit similes saphiro
Et postquam Ursula sic dixerat, rumor iste
Per omnes populos exiit
Et dixerunt: Innocentia puellaris ignorantie
Nescit quid dicit
Et ceperunt ludere cum illa
In magna symphonia
Usque dum ignea sarcina
Super eam cecidit
Unde omnes cognoscebant quia
Contemptus mundi
Est sicut mons Bethel
Et cognoverunt etiam suavissimum odorem
Mirre et thuris
Quoniam contemptus mundi
Super omnia ascendit
Tunc diabolus membra sua invasit
Que nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt
Et hoc in alta voce omnia elementa
Audierunt
Et ante thronum dei dixerunt:
Wach! rubicundus sanguis innocentis agni
In desponsatione sua effusus est
Hoc audiant omnes celi
Et in summa symphonia
Laudent agnum dei
Quia guttur serpentis antiqui
In istis margaritis
Matherie verbi dei suffocatum est
Written by: Hildegard von Bingen
instagramSharePathic_arrow_out􀆄 copy􀐅􀋲

Loading...