Crediti

PERFORMING ARTISTS
I Fagiolini
I Fagiolini
Ensemble
Robert Hollingworth
Robert Hollingworth
Conductor
COMPOSITION & LYRICS
Lodovico Grossi da Viadana
Lodovico Grossi da Viadana
Composer
Various Composers
Various Composers
Composer

Testi

Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem:
ideo dilexit me Rex, et introduxit me
in cubiculum suum.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi:
in Domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem:
Ierusalem quae aedificatur ut civitas
cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio:
sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem:
et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua:
et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos:
loquebar pacem de te.
Propter Domum Domini Dei nostri:
quaesivi bona tibi.
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc et semper,
et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.
Written by: Lodovico Grossi da Viadana, Various Composers
instagramSharePathic_arrow_out

Loading...