Verbum Gloriaeのトップソング
クレジット
COMPOSITION & LYRICS
Cantus Gregorianus
Songwriter
歌詞
Te Deum laudámus
Te Dominum confitémur
Te ætérnum Patrem
Omnis terra venerátur
Tibi omnes Ángeli
Tibi cæli et univérsæ potestátes
Tibi Chérubim et Séraphim
Incessábili voce proclámant
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dóminus Deus Sábaoth
Pleni sunt cæli et terra
Majestátis glóriæ tuæ
Te gloriósus
Apostolórum chorus
Te Prophetárum
Laudábilis númerus
Te Mártyrum candidátus
Laudat exércitus
Te per orbem terrárum
Sancta confitétur Ecclésia
Patrem imménsæ majestátis
Venerándum tuum verum
Et únicum Fílium
Sanctum quoque
Paráclitum Spíritum
Tu Rex glóriæ, Christe
Tu Patris sempitérnus es Fílius
Tu ad liberándum susceptúrus hóminem
Non horruísti Vírginis úterum
Tu, devícto mortis acúleo
Aperuísti credéntibus regna cælórum
Tu ad déxteram Dei sedes
In glória Patris
Judex créderis
Esse ventúrus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni
Quos pretióso sánguine redemísti
Ætérna fac
Cum sanctis tuis in glória numerári
Salvum fac pópulum tuum, Dómine
Et bénedic hæreditáti tuæ
Et rege eos
Et extólle illos usque in ætérnum
Per síngulos dies
Benedícimus te
Et laudámus nomen tuum in sǽculum
Et in sǽculum sǽculi
Dignáre, Dómine, die isto
Sine peccáto nos custodíre
Miserére nostri, Dómine
Miserére nostri
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos
Quemádmodum sperávimus in te
In te, Dómine, sperávi
Non confúndar in ætérnum
Writer(s): Cantus Gregorianus
Lyrics powered by www.musixmatch.com