クレジット
PERFORMING ARTISTS
La tempête
Ensemble
Simon-Pierre Bestion
Conductor
COMPOSITION & LYRICS
Orlando di Lasso
Composer
Simon-Pierre Bestion
Arranger
John Thornley
Translation
歌詞
De profundis clamavi ad te Domine
Domine exaudi vocem meam
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae
Si iniquitates observaveris
Domine Domine quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est
et propter legem tuam sustinui te Domine
Sustinuit anima mea in verbo ejus 
speravit anima mea in Domino
A custodia matutina usque ad noctem
speret Israël in Domino
Quia apud Dominum misericordia
et copiosa apud eum redemptio
Et ipse redimet Israël
ex omnibus iniquitatibus ejus
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in sæcula sæculorum
Amen
Written by: Orlando di Lasso