制作

出演艺人
Jason Rebello
Jason Rebello
表演者
Opus Anglicanum
Opus Anglicanum
表演者
作曲和作词
Jason Rebello
Jason Rebello
编曲
制作和工程
Audun Kleive
Audun Kleive
制作人
Sven Andréen
Sven Andréen
工程师

歌词

Lætabundus,
Exultet fidelis chorus:
Alleluia.
Regem Regum
Intactæ profudit thorus:
Res miranda.
Angelus consilii
Natus est de Virgine:
Sol de stella.
Sol occasum nesciens,
Stella semper rutilans,
Semper clara.
Sicut sidus radium,
Profert Virgo Filium,
Pari forma.
Neque sidus radio,
Neque Mater filio,
Fit corrupta.
Cedrus alta Libani
Conformatur hyssopo,
Valle nostra;
Verbum Ens Altissimi
Corporari passum est,
Carne sumpta.
Isaias cecinit,
Synagoga meminit,
Numquam tamen desinit
Esse cæca.
Si non suis vatibus,
Credat vel gentilibus;
Sibyllinis versibus
Hæc prædicta.
Infelix, propera,
Crede vel vetera:
Cur damnaberis,
Gens misera?
Quem docet littera,
Natum considera:
Ipsum genuit puerpera.
Amen.
Written by: Traditional
instagramSharePathic_arrow_out

Loading...