Musikvideo
Musikvideo
Credits
PERFORMING ARTISTS
Sequentia
Early Music Ensemble
Benjamin Bagby
Conductor
Lena Susanne Norin
Alto
COMPOSITION & LYRICS
Hildegard von Bingen
Composer
PRODUCTION & ENGINEERING
Nicolas Bartholomée
Producer
Norbert Rodenkirchen
Assistant Engineer
Maximilien Ciup
Assistant Engineer
Songtexte
O splendidissima gemma
et serenum decus solis,
qui tibi infusus est,
fons saliens de corde Patris,
quod est unicum Verbum suum,
per quod creavit
mundi primam materiam,
quam Eva turbavit.
Hoc Verbum effabricavit tibi
Pater hominem,
et ob hoc es tu illa lucida materia,
per quam hoc ipsum Verbum exspiravit
omnes virtutes,
ut eduxit in prima materia omnes creaturas.
[Magnificat]
Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus: in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem
ancille sue:
ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est:
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius, a progenie in progenies:
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis
sui.
Deposuit potentes de sede:
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum:
recordatus misericordie sue.
Sicut locutus est ad patres nostros:
Abraham, et semini eius in secula
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in secula seculorum. Amen.
O splendidissima gemma
et serenum decus solis,
qui tibi infusus est,
fons saliens de corde Patris,
quod est unicum Verbum suum,
per quod creavit
mundi primam materiam,
quam Eva turbavit.
Hoc Verbum effabricavit tibi
Pater hominem,
et ob hoc es tu illa lucida materia,
per quam hoc ipsum Verbum exspiravit
omnes virtutes,
ut eduxit in prima materia omnes creaturas.
Written by: Hildegard von Bingen